Чин Мессы

НАЧАЛЬНЫЕ ОБРЯДЫ

Все встают. Священник подходит к алтарю и целует его. Затем все осеняют себя крестным знамением, при этом священник обращается к народу со словами:

С*.: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

В**.: Amen.

С.: Dominus vobiscum.

В.: Et cum spiritu tuo.

ОБРЯД ПОКAЯНИЯ

С.: Fratres, agnoscamus peccata nostra, ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.

В.: Confiteor Deo omnipotenti et vobis, fratres, quia peccavi nimis cogitatione, verbo, opere et omissione: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

С.: Misereatur nostri omnipotens Deus et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam.

В.: Amen.

С.: Kyrie elèison.

В.: Kyrie elèison.

С.: Christe, elèison.

В.: Christe, elèison.

С.: Kyrie elèison.

В.: Kyrie elèison.

В воскресенье и в праздники все поют или читают гимн:

Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex caelestis Deus Pater omnipotens, Domine Fili unigenite, Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris. Amen.

После паузы читается вступительная молитва.

В.: Amen.

Все садятся.

  

ЛИТУРГИЯ СЛОВА

Чтец читает Первое Чтение, заканчивая его словами:

Verbum Domini.

В.: Deo gratias.

Читается или поется Псалом. Все повторяют антифон.

Затем читается второе чтение, если оно предусмотрено.

Все встают; читается или поется Стих перед Евангелием, сопровождаемый антифон (в обычное время года " Alleluia ")

С.: Dominus vobiscum.

В.: Et cum spiritu tuo.

С.: + Lectio sancti Evangelii secundum ...

(Во время этих слов все осеняют себя малым крестным знамением на лбу, устах и груди)

В.: Gloria tibi, Domine.

Священник читает Евангелие, заканчивая его словами:

С.: Verbum Domini.

В.: Laus tibi, Christe.

Далее может следовать проповедь.

По воскресениям и праздникам поется или читается Символ Веры

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salute descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:  qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen.

Следует Всеобщая молитва (Молитва верных). Затем все садятся.

ЕВХАРИСТИЧЕСКАЯ ЛИТУРГИЯ

Священник берет хлеб и, приподнимая его над алтарем, произносит:

Benedictus es, Domine, Deus universi, quia de tua largitate accepimus panem, quem tibi offerimus, fructum terrae et operis manuum hominum, ex quo nobis fiet panis vitae.

В.: Benedictus Deus in saecula.

Священник приподнимает чашу над алтарем со словами:

Benedictus  es, Domine, Deus universi, quia de tua largitate accepimus vinum, quod tibi offerimus, fructum vitis et operis manuum hominum, ex quo nobis fiet potus spiritalis.

В.: Benedictus Deus in saecula.

Священник омывает руки.

Все встают.

С.: Orate, fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem!

В.: Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostrum totiusque Ecclesiae suae sanctae.

Следует молитва над дарами.

В.: Amen.

 

ЕВХАРИСТИЧЕСКАЯ МОЛИТВА II

 

С.: Dòminus vobìscum

В.: Et cum spiritu tuo.

С.: Sursum Corda.

В.: Habèmus ad Dòminum.

С.: Gràtias agàmus Dòmino Deo nostro.

В.: Dignum et iustum est.

Священник читает Префацию, затем все произносят славословие:

В.: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Все встают на колени.

С.: Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis. (…)Haec ergo dona, quaesumus, Spiritus, tui rore sanctifica, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi.

Qui cum passioni voluntarie traderetur, accepit panem et gratias agens fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Священник возносит Святую Жертву над алтарем и преклоняет колено.

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et calicem, iterum gratias agens dedit discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,

QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

Священник возносит чашу над алтарем. Затем он преклоняет колено, и когда он встает, одновременно с ним встают все.

 

С.: Mysterium fidei.

В.: Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

С.: Memores igitur mortis et resurrectionis eius, tibi, Domine, panem vitae et calicem salutis offerimus, gratias agentes quia nos dignos habuisti astare coram te et tibi ministrare. Et supplices deprecamur ut Corporis et Sanguinis Christi participes a Spiritu Sancto congregemur in unum.

Recordare, Domine, Ecclesiae tuae toto orbe diffusae, ut eam in caritate perficias una cum Papa nostro N. et Episcopo nostro N. et universo clero.

Memento etiam fratrum nostrorum, qui in spe resurrectionis dormierunt, omniumque in tua miseratione defunctorum, et eos in lumen vultus tui admitte. Omnium nostrum, quaesumus, miserere, ut cum beata Dei Genetrice Virgine Maria, beatis Apostolis et omnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuerunt aeternae vitae mereamur esse consortes, et te laudemus et glorificemus per Filium tuum Iesum Christum.

Священник возносит Святые Дары над алтарем со словами:

С.: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.

В.: Amen.

ОБРЯД ПРИЧАЩЕНИЯ

С.: Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:

В.: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.

С.: Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.

В.: Quia tuum est regnum et potestas et gloria in saecula.

С.: Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata nostra, sed fidem Ecclesiae tuae, eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

В.: Amen.

 

С.: Pax Domini sit semper vobiscum.

В.: Et cum spiritu tuo.

С.: Offerte vobis pacem.

Все приветствуют друг друга со словами «pax tecum».

Священник, преломляя Святую Жертву, опускает ее частицу в Чашу и тихо произносит:

Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe, non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis.

В.: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:  miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

Священник, преклоняет колено, и одновременно на колени встают все. Священник, беря в руки Тело Христово, обращается ко всем со словами:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.

В.: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur anima mea.

Священник причащается Тела Христова и Крови Христовой.

После причащения священника и служащего с ним духовенства следует причащение мирян.

Священник, показывая Тело Христово причащающемуся, говорит:

Corpus Christi.

Причащающийся отвечает:

Amen.

И причащается.

Поется Причастное песнопение.

После причащения верующих Священник очищает патену и чашу.

Все встают.

С.: Oremus.

Читается Молитва после причащения.

В.: Amen.

ЗАКЛЮЧИТЕЛЬНЫЙ ОБРЯД

С.: Dominus vobiscum.

В.: Et cum spiritu tuo.

Священник, благословляя народ, говорит:

Benedicat vos omnipotens Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

Все, осеняя себя крестным знамением, отвечают:

Amen.

С.: Ite, missa est.

В.: Deo gratias.

* здесь и далее – слова священника

** здесь и далее – ответы народа